- CHIFUNG
- CHIFUNGnomen herbae, apud Sinenses, in provinc. Quantonia, ad urbem Chiuncheu, quod ventum ostendat, sic incolis dictae. Nautis enim, quô mense et quot torô annô sint futurae tempestates, dat colligere, idque ex nodulis seu geniculis; quô enim nodi pauciores sunt, eo pauciores illô annô futuras aiunt tempestates Sinenses, qui ex distantia nodorum a tadice etiam, quô mense quaeliber accidere tempestas debeat, scire et colligere se posse autumaut. Auctor Anonymus, Sinae et Europae c. 32.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.